Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

quam posterorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod attendentes fidelitates et seruitia Comitis Andreae de Gj^og, dilecti et lidelis nostri, quae idem nohis et regno nostro a tem­porihus pueritiae eiusdem in diuersis et necessariis casibus fortunae , se laudabiliter et intrepide ex­ponendo, fideliter exhibuit et deuote , et speciali­ter quae seruitia laude digna tempore persecutio­nis nostrae et miseriae, omnibus bonis suis post tergum derelictis , adhaerendo nobis, et intrando nobiscum claustra castri Feketeuholum ; et in aliis plurimis articulis coram nobis et omnibus Ba­ronibus nostris gratum et acceptum impendisset obsequium, quae ad praesens enarrari sufficienter nequeunt suo modo ; in recompensationem eius volentes grata vicissitudine occurrere, licet potio­ribus dignus habeatur , respectu eius , quae ad praesens eidem duximus ordinandum, terram Eliae et Pousae, sine haerede decedentium — vocatam, dedimus , donauimus , seu contulimus dicto An­dreae Comiti, et per eum suis heredibus, here­dumque successoribus iure perpetuo et irreuoca­biliter possidendam sub eisdem metis et terminis , quibus in antea ipsa per priores possessores suos limitata fuerat, et possessa. \t igitur haec nostra donatio, seu collatio robur obtineat perpetuae fir­mitatis, nec tractu temporis per quempiam possit vel debeat in irritum reuocari , seu retractari , praesentes concessimus iitteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. L/aturn per manusMa­gistri Petri, aulae nostrae Yice - Cancellarii . dile­cti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXIX." E Coil. Kaprioai Tom. II. p. 92. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom