Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

tammagnam, quae est in arundineto ; et ibi sunt metae ; inde iterum ad praedictam viam , iuxta quam sunt metae, per quam pluribus metis pro­tenditur vsque ad JB e re g hs z egh , et ibi sunt metae; inde extra illud Bereghszegh in agris vadit pluribus metis vsque ad metas , quae sunt iuxta ripam praedicti fluuii Holuthwagh , in quarum vna est auellana; vltra quam ripam habetur fossu­ra versus occidentalem plagam, per quam trahitur aqua ad praedictae ecdesiae paludes, quae fossura haberetur pro metis ; et ibi incipit esse commeta­nea cum terra Nobilium, quae villa vocatur Ber­len ; in alia insula , quae est inter praedictum fluuium Holutwagh, in cuius medio habetur me­ta. Inde extra lacum S o 1 m i c h, inde transit prae­nominatum fluuium Pynua , vltra quem et iuxta quamdam ripam habet metam; vnde versus Poso­nium cum eiusdem Nobilibus protenditur per arun­dinetuin et iuxta quasdam populeas arbores est meta. Inde protendit aliquantulum per idem arun­dinetum, iuxta canalem est meta ; hinc exit ad agros, in fine quorum sunt metae; hinc in finibus eorumdem agrorum vadit versus aquilonem, vsque ad viam , quae ducit ad Berken, iuxta quam est meta; inde vadit per metas vsque ad duas metas , quae sunt iuxta Barbahere; inde ad lacum S y­musznus, vbi est. meta ; inde transit lacum, vllra quam habet duas metas; et inde ad Ika­ruth; vltra quam habet metam ; inde ad Sartheo, ibi sunt continuae metae ; ibi diuisis metis de villa Beren incipit esse commetanea cum ciuibus Poso­niensibus cum villa Coysun ; inde cum eisdem ci­uibus iuxta Fizedhete vadit ad lacum, qui vo­catur Fized , qui lacus est communis; per quem

Next

/
Oldalképek
Tartalom