Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

pro turri aedificanda , et palatio compelentem, quam et ipse assumsit aedificandum, muniendum et conseruandum ad tutelam Castri, et vtilitatem Ecclesiae memoratae ; adiicientes, quod locus et aedificia, quae ibi construxerit, sibi, et in ipsa praepositura succedentibus, iure perpetuo debeat remanere. Vt autem praemissa omnia robur obti­neant perpetuae finnitatis, nec ab aliquo succes­sorum nostrorum valeant processu temporis in ir­ritum reuocari ; praesentes in stabilitatem perpe­tuam damus litteras, sigilli nostri dupplicis muni­mine consignatas. Datum anno Incarnationis Do­minicae MCCXLIX. XIII. Kal. Octobris , regni autem nostri anno XIV. " Apud. Wagner. Anal. Scepus. P. I. p. 244. Katoua Tom. VI. p. 128. A. Ch. 1249. ldem Belci Comiti Thomae et Petro, fratri­bus Filae, Praepositi Zagrabiensis, terras quasdam donat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, ad quo3 praesens littera peruenerit , salutem in omnium Saluatore. Fidelitatis virtus tantae consistit effica­ciae, vt non solum in vita, sed etiam post mor­tem sui merita domini viuaci memoriae relinquat posteris commendanda. Proinde ad notitiam vni­uersorum tam praesentium, quam posterorum ha­rum serie volumus peruenire , quod cum Fila , quondam Zagrabiensis Praepositus , bonae memo­riae, Fratri nostro, illustri Coloinano Duci, et post obitnm ipsius nobis et regno nostro tanta fi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom