Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 125G. Fragmentum litterarum, quibus Bela IV. H. II. ftdelibus Krecz, Igerchich, et Haah nobilitatem confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque rex. Omnibus Cliristi fidelibus, praesens scriptum intuentibus, salutem in eo, a quo triumphi largiuntur gloriosi, qui in se credentibus totius orbis regibus , marchionibus, et posteritatibus ( potestatibns) praebuit feliciter regnare, et dominari. Begiae, excelsae sublH mitati, ex innata sibi liberalitate conuenit omnium nationum pariter et linguarum gentes sibi semper subiectiue adhaerentes de eorum multitudine gloriari, et eosdem taliter prouidere, Yt vniuersi amplius viuentes, et supernenientes eorum felicia exempla imitando, ad summae fidelitatis opera exercenda acrius, frequentiusque inuitentur, et eosdem audacius animent ad similia exhibenda, illis quoque pro suis honoribus, commodisque, et prosperis profectibus fama celebris feruentioribus testatur studiis desudasse; digne, meritoque dexteram suae munificentiae affluentius elargiri; et ea, quae ex voto sincerae benignitatis fauorabiliter donantur, ius appetit, ordo postulat, ratioque iusta requirit, vt suarum lucidarum litterarum seriem debeant exordiri; ne Japsu temporis, calamitate ex vrgente, exhinc incommoda irritentur oculis gratiosis intueri, et ad memoriam posterorum perpetuam litterarum debeant patrocinio commendari. Proinde ad vniuersorum tam praesentium quam futurorum notitiam liarum serie volumus peruenire, quod cum humani generis sordidis sceleribus praeualentibus multitudo rabidae gentis Tar-