Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Cumaniaeque rex, omnibus praesens scriptum in­specturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Prouida regum circumspeetio sic solet subditis pro­spicere, vt et si desit eis solatium liberorum, tamen de propinguis suis lieredes sibi instituere possint et pariter successores beneficio principali. Proinde ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus perue­nire: Quod comes Nana, degenere Kalani, ad no­stram accedens praesentiam nobis humillime sup­plicauit, vt eidem, cum liberorum existat solatio destitutus, ex pietate regia hanc misericordiam fa­cere dignaremur, quod de omnibus possessionibus suis tam hereditariis, quam emtitiis haberet di­sponendi monasterio suo , et pro remedio animae suae, et vxori liberam facultatem. Nos igitur, qui subditis nostris prospicimus solita pietate ipsius Na­nae Comitis calamitati conpacientes in hac parte, con­cessimus sibi, vt de possessionibus ipsius monaste­rio suo, cognatis, filiis sororum suarum, et vxori liberum habeat arbitrium legandi, disponendi, seu etiam relinquendi. IIoc adiecto, quod domui lio­spitaji terram tfnius ar a tr i sufficientem, et vnum locum moleqpini supra Danubium possit donare in vita sua, aut in morte sua relinquere, et non vl­tra. In cuius roi memoriam litteras nostras conces­simus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Smaragdi, Albensis Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri. AnnoDomini Millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto. Tertio Calendas Nouembvi?, regni autem nostri anno vicesimo secundo. p MSS. Iieuenesi Tomo VV. 192.

Next

/
Oldalképek
Tartalom