Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A* Ch. 1255. Idem Be/a permutalionem cuiusdam terrae, fdiis Henoldi, el Damae factam , confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, liamae, Seruiae, Gallieiae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus, praesentes litteras inspe­ct.uris, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuer­sorum notitiam tenore praesentium volumus perue­nire : quod cum post recessmn Tartarorum pro reuocandis iuribus, Castris indebite occupatis, per totum regnum nostrum diuersos Iudices misissemus, inter cetera, super Terra — — nominata, quae — Castri fuerat, contra filios Damae et Rennoldi per Iobbagyones eiusdem castri in praesentia Ma­gistri Praunay, Iudicis curiae Dominae reginae, Comitis Nitriensis, dilecti et fidelis nostri, quem ad eumdem Comitatum pro reuocandis iuribus ca­stri in ludicem deputauimus, lis et contentio fuerat suscitata, filii autem dictorum Rennoldi, et Da­mae in termino per dictum Magistrum Praunaium assignato super donatione dictae terrae — per nos in permutationem terrae — eis factae nostrum curauerunt nobis priuilegium exliibere, in quo habebatur, quod terram — quam Simone con­dam Bano, notam irifidelitatis incur­rente, Rex Andreas, Pater noster felicis recor­dationis, -Ladislao — Comiti Bachiensi contulerat, et ab eodem Comite Ladislao, parente ipsorum, Renoldi sciiicet et Damae filii , partim propter suorum seruitiorum merita fuerunt consecuti, et nos Ioanni, fdio eiusdem Simonis Bani, misericor­diter reddidimus , et in permutationem eiusdem terrae — eis terram — dederamus suppradictam. Supplicauerunt ergo nobis, vt eandem terram — eis dimittere dignaremur; nos itaque iustitiae gres-

Next

/
Oldalképek
Tartalom