Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

specturis, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Ad vniuersitatis Vcstrae notitiam tenore praesen­tium volumus peruenire: quod quum hospites nostri de Scynna, syluis, nemoribus et pra­tis plurimum indigerent, et super liuiusmodi ne­cessitate sua nobis saepissime supplicassent; volen­tes eis in hac parte gratiam facere specialem, per Merhardum Comitem de genere Aba, et Fyl Comitein de Syrmia, militem dilecti et fide­lis nostri Smaragdi Praepositi Albensis, aulae no­strae Vice-Cancellarii , fideles nostros, et per ipsos hospites , aiiquam terram inspici iussimus , eis aptam ; qui postmodum retuierunt terram Mar­celli , filii Moch, Jobbagyionis Castri nostri de — nomine — propter loci vicinitatem eis esse pluri­mum opportunam. Super quo ipsi hospites instan­tissime supplicarunt, vt ipsam eis conferre libera­liter dignaremur. Nos igitur, qui de subieclorum multitudine gratulamur, volentes dictorum hos])i­tum nostrorum numerum augmentare, dictam ter­ram — sicut memoratus Marcellus tenuit, praefatis hospitibus nostris de Zinna contulimus perpetuo possidendam; eosdem per Merhardum , et Fyl co­mites praedictos in possessionem ipsius introduci pacifice facientes. Metae autem illius terrae, sicut dicti Merhardus et Fyl comites retulerunt , tali­ter distinguuntur; etc. Vt igitur hospites nostri de Zinna praefatam terram — possint perpetuo paci­fice possidere , praesentes eisdem dedimus in testi­monium litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno MCCLV. Nono Calendas Marty, regni autem nostri anno vigesimo. " E Coll. Dipl. Kaprinai B. Tom. II. p. 70. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom