Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
niensi, Iula Budrugiensi, Ladislao magistro Aga zonum, et Comite de Posega, Benedicto filio Samuth, Comite de Castro nouo, et ceteris Comitihus Comitatus tenentibus; regni nostri anno XVL E MSS. Kaprinaianis Tom. II. B. p, 21 — 2, A. Ch. 1220. Idem Andreas terram Surany pro terra Nydrhid , in Comitatu Nitriensi , per Archi - Episcopum Strigoniensem cambiatam , rati habet. Andreas, Dei gratia rex Hungariae, etc. Quod venerabilis in Christo Pater Iohannes Archiepiscopus Strigoniensis, terram suam Surany vocatam, in Comitatu de Nitra, prope eumdem fluuiumNitra existentem, in cambium dedisset Magnifico viro, Ernei Bano, pro terra ipsius Narhidvocata in eodem comitatu Nitra existente. Metae autem terrae Surany incipiunt a parte orientali prope fluuium Nitra, et tendit ad villam Cheke, Abbatis S. Ilipoliti de Zubor; inde tendit per metas terreas vsque metasTardoskegy, fratrum religiosorum de Apulia, in Austria commorantium, ibique peruenit ad terrarn Ko zf o 1 gy vocatam ; quae nunquam aratur , sed per pecora Ocheke Tardoskegy et Nagy-Zok communiter vtuntur; et ibi terminus metae perficitur. Datum per manus honorabilis Magistri — Tepani Praepositi Budensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Domini Millesimo , Ducentesimo, vigesimo. " Jransumsit Matliias II. R. H. anno 1616. E MSS. Heuenesi Tom. Bb. nro. 6. p. 197. Transumtum in Archiuo Primatiali.