Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1220. Exlractus Bullarum aliarum Honorii 7V• III. de anno hoc. 1. Idem Honorius Episcopo et Arclii-Diaco­no Apsarensi in Dalmatia facultatem dat recipiendi resignationem Episcopi Polani; qui propter pecu­niam occasione electionis sui a consanguineis suis datam, se simoniacum esse angebatur ; et, vt al­ter loco ij^sius eligatur , capitulo eiati- iniungendi. Datum apud Vrbem veterem. Tertio Nonas Iunii Anno quarto." Honorii L. IV. folio CXVII. 2. Idem Honorius P. Archi - Presbitero de Corma Regali facultatem largitur occasione visita­tionis compellendi canonicos ad obseruanda statu­ta Concilii generalis. Datum apud Yrbem veterem Septimo idus Iulii anno quarto. " lbidcm. A. Ch. 1220. Andreas II. It. H, Comilibus de JBelud et Oslu villas quasdam donat. In nomine sanctae Trinitatis , et indiuiduae Ynitatis. Andreas , Dei gratia, Hungariae, Dal­matiae, Croatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lo­domeriaeque Rex in j^erpetuum. Munificentiae regalis immensitas licet ad quoslibet manu largi­flua aequaliter liabere se debeat ; ad iilos tamen vberiori gratia tenetur diffluere, qui ad regis ho­norem et regni connnodum sua diligenter imjjen­derunt seruitia , nec condigna laboribns recejie­runt beneficia. Hac itaque consideratione ammoni­ti, tam modernis , quam futuris notum esse volu­mus; quod cum vltra mare prolicisceremur, filiis Oshv Comitis, videlicet Belud, et Oslw in recom­pensationem fidelis seruitii, quod nobis indesinen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom