Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

surum. Datum Ferentini quinto Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno octauo decimo." Apud Novak Vindic. p. 19. Katona H. C. Tom. V. p. 222 — 23. jL Ch> 1216. Andreas II. R. H. Alexandro Comiti, ob praestita sibi , dum carcere teneretur , obsequia prae­dium Chotortdkhely , in Comitatu Posoniensi, confert. In nomine sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dal­matiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lo­domeriaeque Rex in perpetuum. Quamquam al­titlironus ille Dominus , omnium largitor bono­rum, omnem sibi solus retributionem vindicare videatur; post ipsum tamen administrator quoque cuiuslibet boni retributionis non creditur immunis relinquendus: cum et actori bonorum donationis suae retributio debetur , et humanus diuini mune­ris dispensator, ministerii sui praemio dignus exi­stat. Proinde cum nos diuina miseratio ab ergastu­lo, cui felicis memoriae frater noster, Rex Hen­ricus, indigne tradiderat, educens, angustias car­ceris subiecti nobis (regni) amplitudine commutas­set, quorumdam procerum nostrorum labores, qui et prius suae fidefitatis in carcere nobis argumen­tum praebuerunt, et postmodum non sine Dei pro­uidentia ministri ereptionis exstiterunt, remuneratione dignos iudicauimus; inter quos fi­deli nostro Comiti Alexandro, quoddam praedium, quod vulgo dicitur C sii t ii r t ii kh el y , cum omni prouentu fori , quod in eodem praedio est con­stitutum, contulimus tali scilicet proprietate, quod nec Rex, nec Comes Posoniensis , nec etiam F a-

Next

/
Oldalképek
Tartalom