Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

piscopatui ladertiuo subditum esse legeris, fuleli nostro Arcliiepiscopo Iadertino debitae subiecti­onis officium patienter et diligenter impendas, et vniuersis eius successoribus." Apud Luc. L. III. c. XIII. p. 237. Farlatum Tom. III. p. 229. et IV. p. 12. Katona H. C. R. H. Tom. IV. p, 47 2. In hunc sensum scripsit etiam Episcopo Nonensi. A. Ch. 1197. Idem Emericus percepta veritate, Scardonen­si et JYonensi Episcopis praecipit , vt Spalatensi Ar­chi - Episcopatui iuncli permaneant. Henricus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramaeque rex, Spalatensi Capitulo, et totius vrbis conuentui, salutem et gratiam. Vni­uersitatis vestrae litteris receptis et nunciis, ea, quae debuimus, quae nobis significabant , intelli­gere curauimus; quorum relatione cognouimus, quod auctoritate regia et praecepto Iadrenses ia­ctent se, episcopatus vestros, Scardonensem vide­licet, et Nonensem, a modo possessuros. Quia igitur ex suscepto regiae magnitudiuis culmine omnium nostrorum fidelium iura illaesa, et incon­cussa iuxta tenorem priuilegiorum nostrorum ser^­uare tenemur; nolumus aliquo modo vniuersita­tem Vestram a suis iustitiis fore alienam. Fideli­talis namque Vestrae probata constantia, iura ve­stra vobis totaliter confirmamus, et vestris sufFra­ganeis, vniuersis vniuersaliter, et singulis singu­lariter, regia auctoritate praecipientes, mandamus, quatenus debitum lionorem, et reuerentiam Spa­latensi Ecclesiae exhibeant, et nullms noua sug­gestione a fide, qua eidem ecelesiae tenentur, de^ beyut exurbitare.

Next

/
Oldalképek
Tartalom