Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

cum pedibus anterioribus, vngula aurea rapacia , ac coronam auream in capite gestantein. Bande­rium etiam, quemadmodum per singula ipsa ar­ma; et Banderium superius tenore praesentium appropriatiue pictura denotat lucide ex deliberati­one sana eorumdem Praelatorum, et Baronum de maturo consilio , auctoritate, et plena potestate regia dedimus; et conferimus. damusque, et do­namus. Ita, vt ipsa arma, et insignia nostra, nec non Banderium ipse Comes Stephanus , et tota eius posteritas, semper et vbique ac in omni exer­citio militari gestare , et deferri liberaliter, ac eisdern vti et gaudere valeant , atque possint in perpetuum , praesentes eidem Comiti Stephano concessimus, in appensione duplicis nostri robora­tas. Datum per manus venerabilis Domini Petri AlbensisPraepositi. Aulae nostrae Cancellarii. An­no ab incarnatione Domini MCIIIC. regni nostri primo. " E Codice Diploraatico Vc-rantino Seculi XVI. Nicolai Iankovich. f. 12.—Apud Praj Ann. H. H. P. I. p. 179. et Katona Hist. C. T. V. p. 142 — 4 occurit mancum. A. Ch. 1197. Idem Emericus lobbagyoni Posoniensi, no~ mine Zerzowoy libertatem donat. Henricus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramaeque rex in perpetuum. Quanto rariol' hominum, crescente nequitia, fides inueni­tur in terra. tanto fidelitatis merita cariora sunt habenda , et maioribus compensanda stipendiis. Hinc est, quod quemdam iobbagyonem de castro Posony, «nomine Zerzowoy, filiuin Sbima ; qui in aduersitatibus et bellis inter nos et fratrem no­strum habitis, a fidelitate nostra non declinauit ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom