Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

et irapendit. Demum vero ipso Domino Imperatore ac rege in hoc regnum Hungariae ah ipsis exteris partibus et regionibus feliciter regrediente, in pluri­bus, imo muJtiplicibus exercituaiibus expeditionibus, tam contrasaeuissimos Turcos, Christiani nominis im­manissimos persecutores, quam etiam perfidissimos Hussitas et Tuboritas, in partibus superioribus re­gni nostri aliquamdiu pululantes, aliosque huius nostri regni aemulos, quibusque per ipsum condam Dominum Imperatorem saepe numero instauratis, et praesertim in expugnatione castri Galambocz nuncu­pati, erga manus dictorum Turcorum habiti, quod alias praefatus condam Dominus Imperator obsidio­ne circumuallandum duxerat , in directione et gu­bernatione hombardarum, inibi pro tunc ad rumpen­dum muros atque turres ipsius castri adductarum, quarum, scilicet grandiorem , vnam inter caeteras, ipsemet Comes Stephanus gubernando, certas tur­res castri praefati per globorum ex eadem emissio­nem violentos impulsus in notabili parte rupisse per­hibetur. In conflictu etiam cum praefatis Turcis, qui durantibus eotunc treugis inter ipsum Dominum Imperatorem et Omorad Dominum Turcorum , fir­matis, transuadala iam per fluuiura Danubii maiori parte exercitus ipsius Imperaloris, eundem Domi­num Imperatorem et suas gentes, secum absque aliquo fauore sub confidentia ipsarum Treugarum, modo quo praedicitur firmatarum , remanentem ne­quitiose nitebatur opprimere, inito et commisso non sine suorum sanguinis eflusione, pergratos exhibuit famulatus, specialiter vero in istis, quod cum eo tunc ipse Dorainus Imperator personaliter coactus dictum fluuium Danuby post reliquam partem sui exercitus transfretare voluisset, tunc ipse Comes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom