Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ximo ante festum nativitatis B. Johannis Eaplistae. Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Tricesi­simo octavo. (L. S.) pendentis, cuius epigraphe : S. Elisabeth Deigratia Reginae Hung. etc. per M. Wen. Praepositum m. p. in membrana. Anno eodem 1438. festo Beat. Margarethae litteras has privilegiales transumsit Capituluin Posonien. priuiles;iali­ter in pergamena sub pendente sigiJlo ad requisitionem Circumspectae sagacitatis Stephanillanes dictiJudi­cis Civitatis Posoniensis. Ex autographo inembranaceo transumsit et communicavit Gyurikovits. LXI. Elisabeth regina Comiti Stephano de Rozgon, meritis eius insigni­bus recensitis, donationem impertitur. A. 1438. Nos Ebsabeth Dei gratia regina Hungariae, Dal­matiae, Croatiae etc. Austriaeque et Styriae Ducis­sa, ac Marchionissa Morauiae elc. Notificamus ha­rum tenore, quibus expedit vniuersis: Quod quam­uis celsitudinis reginalis natiua liberalitas vniuerso­rum suorum fidelium subditorum vota, meritorum retributione comitante prosequi teneatur ; illis tamen longe largiori debet remuneratione assistere, quos ad grata obsequia non minus viribus quam consilio exercenda, fructuosos et vtiles fore claris praece­dentibus indiciis experitur. Hac itaque moti conside­ratione , et nihilominus pensatis et attentis, ac in in­ternae nostrae mentis arcano solicite reuolutis innu­meris, non indigne recolendis praeclarae fidelitatis obsequiis, gratuitis meritis, virtuosis gestis, et sinceris complacentiis fidelis nostri, sincere dilecti, M. Stephani, filii condam Ladislai de Rozgon, pri­dem Temesiensis, nunc vero Albensis et Jauriensis Comitatuum Comitis, quibus ipse veluti vir eximia probitate conspicuus, atempore, quo idem seruitii iugum aetate correspondente ferre valuit, ex pura

Next

/
Oldalképek
Tartalom