Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

aliorum Nobilium militaris gradus numero et coetui praesentibus aggregamus, nec non pro roboratione huiusmodi nobilitationis Vobis, haeredibusque Ve­stris supradictis, infrascripta arma, et nobilitatis in­signia, in hastiludiis, torneamentis, bellis, duellis, et generaliter in omni exercitio militari, ad instar aliorum Nobilum, de militari genere procreatorum, gestare possitis, et valeatis, pariter valeat atque pos­sit vestrum quilibet; aliorum tamen Nobilium iuribus et armis semper saluis. Gaudeat igitur fauore regio et de tanto benignitatis munere etiam Vestra proles exultet; tantoque (magis) ad honorem regium vestra semper solidetur mtentio, quanto ampliori vos prae­uentos conspicitis dono grrtiarum. Nulli ergo omni­no hominum liceat hanc paginam nostrae nobilitatio. nis et donationis infringere, aut ei ausu quouis te­merario contraire. Si quis autem hoc attemptare prae­sumpserit, indignationem nostram grauissimam, et decem marcarum auri puri, toties, quoties contra­fecerit, eo ipso se nouerit irremissibiliter incursu­rum. Quarum medietatem imperiali nostro aerario siue Fisco, residuam vero partem iniuriam passorum vsibus decernimus applicari. Praesentium sub no­strae Maiestatis sigillo testimonio literarum. Datum Aquisgrani Anno Domini Millesimo, Quadringente­simo, sexto decimo, quinta die Xbris, videlicet in vigilia B. Nicolai Confessoris. Regnorum nostrorum anno Hungariae elc trigesimo, Romanorum electio­nis septimo, coronationis vero tertio." Ad mandatum Domini Regis Johannes Praepositus de Strigonio Vice Cancel­larius. . Ex originali exscripsit St. aprinai CoII. sub B. tomo V- p. 33. sqq. *

Next

/
Oldalképek
Tartalom