Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

cum debita reuerencia. Allate sunt nobis littere uestre, in qui­bus nobis eommiseratis, ut inter Martinum filium Arcuna ab vna parte, (et) Sandur filium Gregorij ab altéra sentenciam faceremns. Nos autem, ut debito modo tenemur, sentenciaui­mus inter ipsos, super molendino, de quo questio vertebatur coram nobis, taliter sumus arbitrati, quod ipsum molendi­num extimauimus super duodecim marcis, et decreuimus, quod partém ipsius pecunie, videlicet sex marcas,dictus Mar. tinus filius Arcuna ipsi Sandur soluat, quarum tres marcas partim in denarijs, partim in extimacione condigna sol­uet in octauis Epiphanie coram Capitulo Castri Ferrei, qui si non soluerit, soluet cum iudicio; item tres marcas sol­uet coram ipso Capitulo in octauis Pasce, qui si non soluerit, extunc idem Sandur introibit in totum molendinum ipsius Martini et possidebit. Judicem (autem et) pristaldum de com­muni placabunt. Litteras eciam presentes nobis misimus sub sigillo de Bew. Kívülről ugyanazon kéz: Pro Martino coutra Sandur. Eredetie börhártyán, melyről a zárpecsét lehullott, a nemz. muzeum kéz­irattárában.) 309. Buzad bán családjának tagjai és érdektársai Mihály mester­nek átengedik Szemena helységet, s egyezkednek a köztük so­káig lefolyt per tárgyában. Ev nélkül. Buzadinus Magister filius Buzad Bani, Chac Comes, Eristuanus, Lanceret, Yven, et omnes alij fratres eorum tam maiores quam minores, omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, salutem in eo, qui est salus omnium. Significa­mus omnibus presentes litteras inspecturis: quod Magister Michael presentibus nobis, sub testimonio Episeopi Wespri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom