A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

ΛΤν. ί. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! τ .... . J.n renascentis anni primordio omnes ac singulos Vestrum VV. FF. et FF. in Christo dilectissimi peramanter saluto, atque ex intimo animo opto, ut pax quam a seculis de­sideratam, nato Domino universo orbi Angelus annunciayit, de coelo missus, in vestris cordibus foveatur, semperque conservetur inviolata, ac omnigena tam interna, quam externa perfruamini tranquillitate. Dies nimirum agimus plenos laetitiae et consolationis spiritualis, quibus S. Mater Ecclesia felicisßinpi illiu^,, e ventus memoriam recolit, quem S. Augustinus his innuit verbis ‘) ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipo­tens medicus, humiliavit se usque ad mortalem carnem, tamquam lectum aegrotantis: „Venit quippe filius hominis, ut quaereret et salvum faceret, quod perierat;“2,) „venit, ut consummaretur praevaricatio, ut finem acciperet peccatum, et deleretur iniquitas 3) „Nulla causa fuit, prout ait S. Augustinus 4) veniendi Christo, nisi peccatores salvos facere: tolle morbos, tolle vulnera, nulla est medicinae causa“ et S. Bernardus 5) „Nec sane labo­randum est in hac parte, cum manifeste adventus ejus causam et verba ipsius, et opera clamant; ad quaerendam quippe ovem centesimam, quae erraverat de montibus, prope­ravit , et ut confiteantur manifestius Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, propterea venit. Mira quaerentis Dei dignatio! magna dignitas hominis sic quaesiti. Si vero peccata ac miseriae nostrae Deum ad nos venire non impediverunt, sed plane impulerunt, discamus, qui dispensatores mysteriorum et gratiarum ejus sumus, peccatoribus opitulari, proximi calamitatibus compati, aliorum infirmitatibus infirmari, cum scandalizatis uri.“ 6) Cogitemus semper, quale quantumve sit pretium animarum, curae nostrae creditarum, quae non curruptibilibus auro et argento redemptae sunt, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati: 7) Divinitate pretium animae metiamur, postquam Deus, justissimus rerum omnium aestimator, in statera filium appendit suum. Nullos proinde labores defugiamus, nullis sudoribus, nullis algoribus parcamus pro lucro animarum, quarum salus tanti apud Deum fit, et de cujus pretio tantam habet aestimationem, ut pro ipsa Unigenitum suum immolare non dubitaverit. „Magna pretio nos redemit, quod non aestimatur aere, sed sanguine,“ inquit S. Ambro­sius. 8) In salute animarum curanda non desistamus a labore, etsi nullum ex eo iruetum referre videamur. Sic enim de Propheta, si officium suum impleat, loquitur Deus. 9) „Si annunciante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate morietur: porro tu animam tuam liberasti.“ Non itaque ille pastor ani­marum reus est, cujus forte verba populus non audiat, vel contemnat, sed qui ab illo corrigendo abstinet. Clamandum, nec cessandum est, etsi non audiamur. Plus omnibus laboravi ait Apostolus, non autem; plus omnibus profui, aut plus omnibus sanctificavi. ’) Serm. 59. de verb. Dom. — 2) Lue. 19, 10.— 3) Dan. 9. 24. — 4) Serm. 9. in verb. apóst. — 5) Serm. de adv.— «) 2. Cor. 11. 29. — 7) 1. Petr. 1. 18. 19. — 8) Lib. 7. in Luc. _ 0) Ezech. 33. 9. 1 V Nr. 130. Praesul ad initium anni Clero Dioece- sano bene pre­catur, et salu­tis animarum curam com­mendat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom