Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

vero comite Dethbor et Herbordo filiis comitis Detrici de Keecli, pro se et pro Dethk, Simoné et Langeus fratribus suis, ac pro Detreh, Stephano et Mykou filiis Dethmar fratris sui iam defuncti, item Stephano filio comitis Andree filii Bodun, pro ipso patre suo, coram nobis personaliter eonstitutis, prefati Stephanus filius Euze, Makana et Michael proposuerunt viva voce, quod quandam terram suam per Euzem et filios suos pre­dictos aquisitam, Weresalma vocatam, in comitatu de Sarus, ultra indagines in exitu ad Poloniam existentem, sub certis metis et antiquis infrascriptis, quibus iidem possidebant, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis, vendidissent et tradi­dissent, in tribus partibus filiis comitis Detrici prenotatis, in quarta vero parte comiti Andree antedicto, pro centum marcis, plene receptis ab eisdem, sibi et suis heredibus heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter pacifice possidendam et habendam ; insuper obligarunt se Stephanus filius Euze, Makana et Michael antedicti ac heredes suos univer­sos, prefatos filios comitis Detrici et comitem Andreám et here­des eorumdem universos, ab omnibus racione dicte terre impe­tere nitentibus, defendere et expedire propriis laboribus et expensis, et in pacifica possessione ipsius terre indemniter con­servare. Mete autem per quas ipsa terra limitatur, prout ipse partes coram nobis recitarunt, hoc ordine exprimuntur: Prima meta incipit in fluvio Lytuna vocata, a parte septemtrionali, inde congreditur versus meridiem, per meatum eiusdem eundo, pervenit ad alium fiuvium Tarcha nominatum, et super eodem flectitur versus occidentem et eundo contra meatum suum, per­venit ad alium fiuvium Weresalma vocatum, et eundo super eadem, contra meatum suum versus aquilonem, pervenit ad capud ipsius fluvii Weresalma, abhinc reflectitur versus orien­tem et ascendit ad quendam montem, Mychalhazatetey nomi­natum, exinde descendendo per quoddam berch, pervenit ad publicam stratam, que de Sarus ducit ad Poloniam, ubi intrat in ipsam stratam, et eundo in eadem iungit iterato fiuvium Lytuna superius nominatum, et ibi terminantur, alios autem eommetaneos dicte partes dixerunt ipsam terram non habere. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium, presentes con­tulimus, sigilli nostri munimine roboratas; presentibus tamen

Next

/
Thumbnails
Contents