Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

annuendo, prefatam terram sibi et per eos suis heredibus here­dumque successoribus, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis dedimus donavimus et contulimus, sine iuris preiudicio alieni, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, et prout per literas capituli Xitriensis nobis constitit evidenter, in eius­dem terre possessionem corporalem ipsos per Tyburcium filium comitis Tiburcii coram testimonio eiusdem capituli fecimus introduci, nullo contradictore existente; et sicut in eisdem lite­ris vidimus contineri, mete ipsius terre hoc ordine distingun­tur: prima meta incoatur a quodam fluvio Balata vocato et inde progreditur et tendit sursum circa quandam villám Wystey vocatam ad castrum Posoniense pertinentem, et inde venit ad fluvium Dudvaga dictum, ubi commetaneus suus est Thomas filius comitis Abrae, deinde tendit ad quandam villám comitis Bessey et abinde vádit ad metas Bacha filii Bacha, et inde revertitur ad predictum fluvium Balata, et ibi terminatur. Ut igitur hec a nobis concessa donacio perpetue robur optineat firmitatis, nec per quempiam in irritum valeat processu tempo­rum aliqualiter retractari, presentes eisdem Kuten et Andronico contulimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti prepositi Orodiensis, dilecti et fidelis nostri, anno ab incarnacione domini M° CC° septuage­simo, regni autem nostri anno primo. Ugyancsak V. István királynak 127l-ben kelt átiratából, 1. alább. Közli Fejér, i. rn. V. 1. 70. 1., de az érdekes határjárást elhagyja. 106. V. István király adománylevele Detre Jiai Dethmár és Dethbar részére. Bachamezeje és Torkveley nevű birtokokról. 1270. Stephanus dei gracia Ungarie Dalmacie Croacie Bame Servie Gallicie Lodomerie Comanie Bulgarieque rex, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, salutem in vero salutari. Licet regia pietas manum munificam porrigere debeat universis, illos tamen quorum experta probitas laudata est in

Next

/
Thumbnails
Contents